Extract from Aeneid Book 10

December 1, 2009

in Extracts

This is my favourite part of Book 10 of the Aeneid. In it, Pallas, the son of Aeneas’ main ally, King Evander, engages in close combat with Turnus, a local king, and is killed. Pallas’ death is some of the most wrenching poetry I’ve ever read.

Interea soror alma monet succedere Lauso
Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: ‘Tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.’
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit obitque truci procul omnia visus
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
‘Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
Tolle minas.’ Fatus medium procedit in aequor.
Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
stare procul campis meditantem in proelia taurum,
advolat: haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum
viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
‘Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
victoremque ferant morientia lumina Turni.’
Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:
‘Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
omnibus est vitae: sed famam extendere factis,
hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
tot nati cecidere deum; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.’
Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.
At Pallas magnis emittit viribus hastam
vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
incidit atque viam clipei molita per oras
tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
‘Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.’
Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
vibranti cuspis medium transverberat ictu
loricaeque moras et pectus perforat ingens.
Ille rapit calidum frustra de volnere telum:
una eademque via sanguis animusque sequuntur.
Corruit in volnus, sonitum super arma dedere
et terram hostilem moriens petit ore cruento.
Quem Turnus super adsistens,
‘Arcades, haec,’ inquit, ‘memores mea dicta referte
Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
hospitia.’ Et laevo pressit pede talia fatus
exanimem, rapiens immania pondera baltei
impressumque nefas, una sub nocte iugali
caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
Nescia mens hominum fati sortisque futurae
et servare modum, rebus sublata secundis!
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti
haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.

Virgil

Be Sociable, Share!

Related Posts:

  • No Related Posts

{ 0 comments… add one now }

Leave a Comment

Previous post:

Next post: